FOSSA

FOSSA
I.
FOSSA
apud Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 93. et seqq.
Illic Oebalio non finderet aera disco.
Graiorum vis ulla virûm: non arva rigaret
Sudor equûm, aut putri sonitum daret ungula fossae:
Locus est, ad equorum cursum eftoslus, et comparatus, de quo vide Barth. Animad. adl. Apud Skenaeum ad Regiam Maiest. l. 1. c. 4. §. 2. ubi quaedam placita criminalia pertinere dicuntur maxime ad eos, qui habent et tenent curias suas cum socco et sacca, furca et fossa etc. est caverna seu locus in terra defoslus, aquisque repletus, ubi feminae furti damnatae immerguntur. Scribit enim Spelmann. apud Scotos in usu fuisse delinquentes masculos furcâ suspendere feminas puteo vel fossae immergere, idque privilegii habere intra do minia sua Barones, quod fossae et putei vocent. Aliter vor sumitur,
apud Gervasium Dorobern. A. C. 1195. Mense Decembri Iustitiae, qui vocantur Errantes, missi per Angliam ab Archiep. Cantuariensi, fuerant apud Cantuariam, ibique per Ministros Regis, iudicio aquae mandati sunt, vel periêrunt criminosi, qui ad regiam pertinebant coronam. Qui vero ad Archiep pertinebant, in fossa Archiep. apud Westgate salvati sunt. Similiter qui ad Priorem et Conventum etc, Hîc enim Iudicium aquae frigidae omnino indigitari videtur. Pertinet ad fossae supplicium, quod scribit Tac. de Mor. Germ. c. 12. Proditores transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames, coeno ac palude, iniecta insuper crate; mergunt, apud. C. du Fresne Gloss. Vide quoqueve infra in voce Puteus. Apud Romanos vero Fossam fodere, tunicis interioribus solutis, inspectante reliquo exercitu, animum militaris ignominiae fuit genus, uti videbimus infra in voce Milites. Sed et Fossarum, in stratagematis usus, uti infra videbimus in voce Murices: in suppliciis item gladii securisque in voce Scrobiculus. A Fossa, orta est vox Fossatum, apud citerioris aevi Scriprores, pro loco castrorum ipsisque castris, quod castra vallo et fossa circumcingerentur, qûemadmodum vox Graeca χάραξ, quae fossam significat, similiter ad castra significanda, hincque ad urbes, ubi castra olim posita, denotanda adhibita est, uti vidimus. nempe sicut urbes ita et castra fossis muniri solita. Sed et Circum veterem Romanum fossâ per tria latera ducta ingenti aquam admisisle, diximus supra ubi de Euripis. Agri quoque fossis sulcisque a se invicem distinguebantur, unde limites agrorum hoc nomine passim veniunt, apud Agrimensoriae rei Scriptores vide infra Sulci. Etiam unus ex tribus alveis seu canalibus, quibus mari Alexandriam adibatur, τάφρος i. e. fossa, dictus est, Plin. Solin. Strab. ut videbimus infra in voce Posideum; quo nomine hodieque multis in locis maritimi portus indigitantur, fossitii praesertim, Graece ὀρυκτοὶ, quibus χυτοὶ λιμένες oppositi, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 480. qui etiam de Fossione vineae. Veterum triplici seu pulveratione pluribus agit p. 512. et seqq. etc.
II.
FOSSA
una est quatuor viarum, totius Angliae celeberrima. Vide Icenorum stratum. Item tumulus, sepulchrum. Unde Fossarius Hieronym. l. 7. de Ord. Eccl. qui mortuos curat sepeliendos, primus in Clericis ordo. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Fossa — is the Latin word for ditch or trench . It can refer to one of the following:AnatomyIn anatomical terminology, fossa has come to mean a depression or hollow, in general, in a bone. Other parts of the body may be involved, for example, the… …   Wikipedia

  • Fossa — (Cryptoprocta ferox) Systematik Ordnung: Raubtiere (Carnivora) Überfamilie …   Deutsch Wikipedia

  • fossa — |ó| s. f. [Zoologia] Mamífero carnívoro viverrídeo (Cryptopracta ferox) plantígrado, endêmico da ilha de Madagascar, de cabeça pequena, orelhas redondas, corpo alongado, cauda comprida e pelagem curta, acastanhada.   ‣ Etimologia: inglês fossa,… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • fossa — / fɔs:a/ s.f. [lat. fossa, der. di fodĕre scavare ]. 1. a. (idraul.) [scavatura del terreno, fatta lungo o attraverso i campi per lo scolo delle acque] ▶◀ canale di scolo, fossato, fosso. b. (milit.) [scavatura che circonda un castello e sim.:… …   Enciclopedia Italiana

  • Fossa — Saltar a navegación, búsqueda El término fossa puede referirse a: La especie Cryptoprocta ferox o fosa. El género fossa. Obtenido de Fossa Categoría: Wikipedia:Desambiguación …   Wikipedia Español

  • fossa — ● fossa nom masculin (mot malgache) Nom commun à deux mammifères carnivores viverridés de Madagascar, le cryptoprocte, grand plantigrade nocturne, et la fouche ou fossane, petite civette insectivore à longues pattes. fossa ou fouche n. m. ZOOL Le …   Encyclopédie Universelle

  • Fossa — Fos sa, n.; pl. {Foss[AE]}. [L., a ditch. See {Fosse}.] (Anat.) A pit, groove, cavity, or depression, of greater or less depth; as, the temporal fossa on the side of the skull; the nasal foss[ae] containing the nostrils in most birds. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Fossa — (lat.), 1) Graben; 2) Kanal; 3) (Anat.), eine grubenartige, bes. rinnenartige Vertiefung, meist in Knochen, doch auch in Weichgebilden, so am Oberarm die F. anterior u. F. posterior; F. cranii, am Hirnschädel, s.d.; am Oberkiefer F. maxillaris u …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fossa — (lat.), Grube, Graben; F. axillaris, Achselhöhle; F. lacrimalis, Tränenrinne; F. temporalis, Schläfengrube; F. Sylvii, s. Gehirn …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fossa — (lat.), Grube, Kanal, Rinne …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Fossa [2] — Fossa, s. Schleichkatzen …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”